PHILIPPUS cogn. Ingenuus

PHILIPPUS cogn. Ingenuus
PHILIPPUS cognomine Ingenuus
Ludovici, cognomine Mansueti, Electoris, unicus filius, sub trtela patrui Friderici I. cognomine Victoriosi, a quo adoptatus, fuerat, adolevit, quô mortuô ipsi in Electoratu successit: habuitque ditionem, viris, opibus ac literis (docti recen sentur, Rod. Agricola, Ioh. Capnio, Io Dalburgius Episcopus Wormatiensis, Philippi Cancellarius, Iohannes Abbas Spanhemius, Iodocus Gallus, Iacobus Wimphelingius) florentissimam, sed bellum mox Bavaritum crescentis familiae remera fuit. Postquam enim Georgius cognomine Dives, Dux Bavariae, Ruperto cognomine Virtuoso, filio Philippi, unicam filiam Elisabetham elocâsset, eam et per eam generum heredes suos ex asse testamentô scripsit, quod Imperator, ut in fraudem agnati Bavari contra leges factum, probare noluit, probante id licet Pontifice. Hinc duae prius, ut res sine bello perficeretur, ab Imperatore trientes ditionum Georgii, nomine tum dotis, tum praeten sionum, quas ab antique ad versus Bavaros habebant Palatini, oblatae sunt, ut tertia tantum pars ad Albertum Ducem Bavariae perveniret: quas cum Rupertus recusâsset, a Maximiliano I. Imperatore ipse primum et mox A. C. 1504. pater Philippus, quod auxilium ferret, proscripti sunt. Hinc omnibus, Christophorô Badensi exceptô, in Palatinosirruentibus, hisque ad Ratisbonam acri praeliô superatis, Wirtembergensis Dux Winsbergam, Maulbronnam et alia: Norimbergenses Altorfium, Heresbrugam: Lauffenam: Ingolstadium Bavarus: Hassiae Landgravius Homburgum, Bickenbachium, Umstadium: Caesar autem, quae ab Imperio oppignorata erant, Palatinae domui, et Advocatiam provincialem Alsatiae, iis eripuit: Bipontinô quoque agnatô et Comitibus Leiningensibus ditiones carpentibus. Doncc A. C. 1505. in Cimitiis Coloniensibus, stratâ prius apud Imperatorem Patri a Friderico filio viâ, a Friderico Electore Saxon. Philippus ad Caesarem adductus, atque ab eo in gratiam receptus est, fassô A. C. 1518. ut dicitur, se Palatinis fecisse in iuriam et restitutionem pollicito. Obiit Kal. Martiis A. C. 1508. Pater novem filiorum, inter quos Philippus Episcopus Frisingensis ac Naum burgensis et praeter alios Ecclesiarum Praesules, Wolfgangus natu minimus cognomine Sapien, qui Neofori habitavit, Rupertus praefatus tertius natu, et natu maximi Ludovicus III. et Fridericus II. Electores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”